- EILOTAE
- EILOTAESpartanorum mancipia, de quibus diximus aliquid, in voce Elotae. Cogebantur illi pileum gestare e canina pelle, ut et pelliceam vestem veluti vilem et luctuosam, adeoqueve testem illius miserrimae conditionis, cui eam gentem necessitas addixerat: εἰλωτέιαν vocat Plato de Legg. l. 6. Vide quoque Athen. l. 14. et plura hanc in rem, apud C. Paschal. Coron. l. 9. c. 26.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.